- DIMOERITAE
- DIMOERITAEa voce Graeca Διμοιρία, i. e. divisio, cognominati sunt Apollinaristae Haeretici, quod, cum prius cum Arianis asseruissent, Verbum Divinum in Incarnatione Animam non accepisse, postea ex textu Evangelii convicti, faterentur quidem suscepisse Animam, sed intellectu carentem, cuius vicem Divinitas suppleret, hinc Christum Dominicum Hominem appellantes, Gregor. Naz. Ep. 1. ad Claudin. apud Car. Macrum Hierolex. Vide quoque Ioh. Forbes. Instruct. Historico-Theologic, l. 1. c. 1. § 6. Et supra, ubi de Christomachis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.